monumenta.ch > Ambrosius > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 42
Custodita igitur et vallata haec vinea munimine spiritali, mille fructus dat Christo, ducentos autem fructus custodibus. Ideoque ait Ecclesia: Vitis mea in conspectu meo, mille Salomoni, et ducenti servantibus fructum . Perfectio et plenitudo Christi est portio servulorum. Habes hoc mysterium in Genesi, ubi quinque partes Beniamin fratri iuniori tribuit Ioseph, singulas reliquis fratribus . Domino igitur quinque sensuum portio et praerogativa defertur, quam illi utique tribuit ipse quem diligit: sicut dilexit et Paulum, cui dedit ad evocandas gentes sapientiae principatum .